Hľadaný výraz: Prís 1,33;Ž 1,1-6;, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet et tranquillus erit timore malorum sublato.

1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit, 2 sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur die ac nocte. 3 Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur. 4 Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus. 5 Ideo non consurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum. 6 Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.

1

mail   print   facebook   twitter